- PERTINAX
- I.PERTINAXequus Commodi Imper. quem ille pelle inauratâ integere solebat, quemadmodum equum suum Volucrem sagis fucô tinctis cooperire consueverat Verus Imperator. Meminit eius Dio in Pertinace: Ὕςτερον δὲ τὸν αὐτὸν τοῦτον ἵππον ἀπαλλαγέντα δὲ τῶ δρόμων ὑπὸ τοῦ γήρως καὶ εν ἀγρῷ ὄντα μετεπέμψατο ὁ Κόμμοδος, καὶ εἰσήγαγεν εἰς τὸν ἱππόδρομον τάς τε ὁπλὰς αὐτοῦ καταχρυσώσας καὶ τὰ νῶτα δέρματι ἐπιχρύσῳ κοσμήσας. Cuiusmodi pelles, quibus equorum insternebantur terga, dorsualia vocat Trebellius Pollio in Gallieno c. 8. Alii Scordisca. Salmas. ad Capitolin. in Vero. c. 6.II.PERTINAXintegrô nomine, Publius Helvius Pertinax Imperator Roman. post L. Aur. Commodum A. C. 193. Hic patre libertinô Helviô Successô est natus, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fertur. Cum enim Pater coctiliciam in Liguria patriâ (hinc ipse Pertinax Dioni et Zonarae Λίγυς) taber nam exercens mediocres opes consequutus esset, filium literas curavit docendum, ὅσον ἀποζῇν ἀπ᾿ αὐτῶν, inquit Dio, h. e. ut vel docendis literis vel causis agendis, rem faceret: Sed hîc contra patris voluntatem paternam negotiationem continuare maluit, neque ab ista sententia diu potuit removeri. Per literas postea et artes militares, dignitates summas consequutus, ab Aemilio Laeto Praetorio Praefecto et concubina Commodi Martia, Imperium oblatum sibi, cum mortem adferri putâsset, accepit; milites mox adversus se datâ Tribuno tesserâ, Militemus, concitavit; leges multas honestas tulit, filium non nisi, ubi meruit Caesarem esse voluit: Laetum stultum intimatorem vocando, milites ulterius severitate, offendit: qui cum Triarius Maternus Imperium acceptare nollet, Sosium Falconem promotum ivêre, quô ut potiri possent, impetu factô in Pertinacem, eum interfecêre, Iovem ultorem invocantem, mense tertiô Imperii, annô aetat. 60. De quo sic Capitolin. c. 12. Fuit senex venerabilis, immissâ barbâ, reflexô capillô, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulô, staturâ Imperatoriâ, eloquentiâ mediocri, et magis blandus, quam benignus, nec unquam creditus simplex —— verbis affabilis, re illiberalis ac prope sordidus —— Imperium et omnia Imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere — voluit etiam Imperium deponere atque ad privatam vitam redire. Filios suos in Palatio nutriri noluit: Tam parcus ac lucri cupidus, ut apud vada Sabatia mercaturas exercuerit Imperator etc. Ei in Imperio successit Didius Iulianus A. C. 194. Vide quoque in voce helvius Pertinax: uti de nominis Pertinax origine et primaeva notione infra aliquid voce Tenax.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.